11

Lingua Latina mihi cordi est et hoc situ uti volo. Maxima pars situs Anglice scripta est, et Anglice minime legere possum. Potestisne mihi Latine describere quo modo hunc situm adhibere possim?

1
  • 1
    Laudo hanc quaestionem! Hoc situ debet utile stare pro quisque latina student.
    – Joe
    Apr 2, 2016 at 2:27

2 Answers 2

6

Ecce responsum breve; forsitan ceteri plus informationis dare possunt. Hae sunt res maximi ponderis:

Bene adveneris apud nos!

1
  • 1
    If we are really going to have users who don't understand much English, we should have more instructions than this. Answers about our scope (what is off and on topic, closing and editing questions, comments to improve) and accounts (reputation, privileges, ability to edit and respond, pings) would be most welcome. I will remove this comment once the very basics of those things are covered in other answers.
    – Joonas Ilmavirta Mod
    Mar 29, 2016 at 19:53
2

Quibus a @JoonaIlmavirta scripta sunt addo hæc (nec qui errores a me facti animadvertet emendendo abstineat!):

—Cujusque rogati responsique ad lævam invenitur sagittæ sursum versumque vertantes duo, quibus alios existimari licet. Verbis tuis improbatis, noli spem dejicere; nemo te in odio habet (horum saltem verborum causa)! Aliquis vero fortasse verba enodanda enucleandave putat vel mage ad linguam ipsam pertinenda.

—Idonea sunt de lingua Latina rogata, de quomodo orta sit, de quid inter verba intersit diversa, de frasibus locisve difficilibus, et cetera. Inoptata sunt exempli gratia rogata de quemadmodum lingua Latina ad linguam Gallicam attineat vel de cultu moribusve Romanis (nisi lingua plicantur). Inoptata quoque sunt rogata in quæ rogator enixum non sit.

—Rogata nimium improbata inoptatave interdum delentur. Iterum noli spem dejicere. Alii qui situ utentur tibi auxilio esse possunt ad melius rogandum.

Salvus, salva sis! Speramus te situ multum frui!

You must log in to answer this question.

Not the answer you're looking for? Browse other questions tagged .